Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. has postquam maesto profudit pectore voces
  2. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  3. adnuit invicto caelestum numine rector,
  4. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  5. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  6. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  7. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  8. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  9. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  10. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  11. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  12. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  13. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  14. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  15. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  16. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  17. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  18. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  19. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  20. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  21. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  22. sed primum multas expromam mente querelas
  23. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  24. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  25. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  26. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  27. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  28. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  29. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  30. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  31. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  32. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  33. funestam antennae deponant undique vestem
  34. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  35. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  36. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  37. haec mandata prius constanti mente tenentem
  38. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  39. aerium nivei montis liquere cacumen.
  40. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  41. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  42. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  43. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  44. amissum credens immiti Thesea fato.
  45. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  46. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  47. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  48. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  49. multiplices animo volvebat saucia curas.
  50. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  51. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  52. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  53. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  54. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  55. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  56. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  57. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  58. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  59. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  60. plangebant aliae proceris tympana palmis
  61. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  62. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  63. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  64. talibus amplifice vestis decorata figuris
  65. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  66. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  67. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  68. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  69. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  70. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  71. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  72. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  73. post vento crescente magis magis increbescunt
  74. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  75. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  76. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  77. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  78. advenit Chiron portans silvestria dona:
  79. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  80. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  81. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  82. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  83. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  84. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  85. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  86. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  87. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  88. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  89. non sine nutanti platano lentaque sorore
  90. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  91. haec circum sedes late contexta locavit,
  92. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  93. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  94. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  95. quam quondam silici restrictus membra catena
  96. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  97. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  98. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  99. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  100. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  101. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  102. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  103. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  104. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  105. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  106. his corpus tremulum complectens undique vestis
  107. candida purpurea talos incinxerat ora,
  108. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  109. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  110. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  111. dextera tum leviter deducens fila supinis
  112. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  113. libratum tereti versabat turbine fusum,
  114. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  115. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  116. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  117. ante pedes autem candentis mollia lanae
  118. vellera virgati custodibant calathisci.
  119. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  120. talia divino fuderunt carmine fata,
  121. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  122. “o decus eximium magnis virtutibus augens,