Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  2. has postquam maesto profudit pectore voces
  3. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  4. adnuit invicto caelestum numine rector,
  5. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  6. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  7. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  8. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  9. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  10. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  11. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  12. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  13. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  14. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  15. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  16. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  17. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  18. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  19. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  20. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  21. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  22. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  23. sed primum multas expromam mente querelas
  24. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  25. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  26. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  27. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  28. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  29. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  30. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  31. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  32. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  33. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  34. funestam antennae deponant undique vestem
  35. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  36. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  37. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  38. haec mandata prius constanti mente tenentem
  39. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  40. aerium nivei montis liquere cacumen.
  41. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  42. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  43. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  44. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  45. amissum credens immiti Thesea fato.
  46. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  47. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  48. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  49. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  50. multiplices animo volvebat saucia curas.
  51. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  52. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  53. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  54. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  55. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  56. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  57. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  58. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  59. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  60. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  61. plangebant aliae proceris tympana palmis
  62. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  63. multis raucisonos efflabant cornua bombos