Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  2. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  3. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  4. has postquam maesto profudit pectore voces
  5. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  6. adnuit invicto caelestum numine rector,
  7. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  8. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  9. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  10. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  11. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  12. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  13. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  14. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  15. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  16. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  17. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  18. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  19. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  20. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  21. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  22. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  23. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  24. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  25. sed primum multas expromam mente querelas
  26. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  27. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  28. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  29. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  30. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  31. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  32. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  33. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  34. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  35. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  36. funestam antennae deponant undique vestem
  37. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  38. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  39. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  40. haec mandata prius constanti mente tenentem
  41. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  42. aerium nivei montis liquere cacumen.
  43. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  44. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  45. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  46. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  47. amissum credens immiti Thesea fato.