Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
  2. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
  3. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  4. auratam optantes Colchis avertere pellem
  5. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  6. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  7. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  8. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  9. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  10. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  11. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  12. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  13. emersere freti candenti e gurgite vultus
  14. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  15. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  16. mortales oculis nudato corpore nymphas
  17. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  18. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  19. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  20. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  21. o nimis optato saeclorum tempore nati
  22. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  23. progenies, salvete iterum
  24. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  25. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  26. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  27. ipse suos divum genitor concessit amores.
  28. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  29. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  30. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  31. quae simul optatae finito tempore luces
  32. advenere, domum conventu tota frequentat
  33. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  34. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  35. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  36. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,