Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
  2. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
  3. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  4. auratam optantes Colchis avertere pellem
  5. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  6. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  7. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  8. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  9. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  10. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  11. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  12. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  13. emersere freti candenti e gurgite vultus
  14. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  15. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  16. mortales oculis nudato corpore nymphas
  17. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  18. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  19. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  20. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  21. o nimis optato saeclorum tempore nati
  22. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  23. progenies, salvete iterum
  24. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  25. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  26. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  27. ipse suos divum genitor concessit amores.
  28. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  29. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  30. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  31. quae simul optatae finito tempore luces
  32. advenere, domum conventu tota frequentat
  33. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  34. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  35. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  36. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  37. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  38. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  39. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  40. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  41. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  42. squalida desertis robigo infertur aratris.
  43. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  44. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  45. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  46. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  47. pulvinar vero divae geniale locatur
  48. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  49. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  50. haec vestis priscis hominum variata figuris
  51. heroum mira virtutes indicat arte.
  52. namque fluentisono prospectans litore Diae
  53. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  54. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  55. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  56. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  57. desertam in sola miseram se cernat harena.
  58. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  59. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  60. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  61. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  62. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  63. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  64. non contecta levi velatum pectus amictu,
  65. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  66. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  67. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  68. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  69. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  70. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  71. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  72. spinosas Erycina serens in pectore curas
  73. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  74. egressus curvis e litoribus Piraei
  75. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  76. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  77. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  78. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  79. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  80. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  81. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  82. proicere optavit potius quam talia Cretam
  83. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  84. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  85. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  86. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  87. regia, quam suavis exspirans castus odores
  88. lectulus in molli complexu matris alebat,
  89. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  90. aurave distinctos educit verna colores,
  91. non prius ex illo flagrantia declinavit
  92. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  93. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  94. heu misere exagitans immiti corde furores,
  95. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  96. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  97. qualibus incensam iactastis mente puellam
  98. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  99. quantos illa tulit languenti corde timores,
  100. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  101. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  102. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  103. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  104. promittens tacito succendit vota labello.
  105. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  106. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  107. indomitus turbo contorquens flamine robur
  108. eruit (illa procul radicitus exturbata
  109. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),