Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  2. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  3. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  4. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  5. has postquam maesto profudit pectore voces
  6. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  7. adnuit invicto caelestum numine rector,
  8. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  9. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  10. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  11. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  12. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  13. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  14. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  15. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  16. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  17. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  18. “gnate mihi longe iucundior unice vita,