Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  2. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  3. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  4. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  5. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  6. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  7. has postquam maesto profudit pectore voces
  8. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  9. adnuit invicto caelestum numine rector,
  10. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  11. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  12. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  13. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  14. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  15. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  16. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  17. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  18. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  19. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  20. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  21. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  22. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  23. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  24. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  25. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  26. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  27. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  28. sed primum multas expromam mente querelas
  29. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  30. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  31. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  32. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  33. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  34. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  35. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  36. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  37. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  38. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  39. funestam antennae deponant undique vestem
  40. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  41. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  42. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  43. haec mandata prius constanti mente tenentem
  44. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  45. aerium nivei montis liquere cacumen.
  46. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  47. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  48. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  49. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  50. amissum credens immiti Thesea fato.
  51. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  52. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  53. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  54. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  55. multiplices animo volvebat saucia curas.
  56. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  57. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  58. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  59. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  60. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  61. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  62. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  63. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  64. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  65. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  66. plangebant aliae proceris tympana palmis
  67. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  68. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  69. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  70. talibus amplifice vestis decorata figuris
  71. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  72. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  73. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  74. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  75. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  76. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  77. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  78. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  79. post vento crescente magis magis increbescunt
  80. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  81. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  82. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  83. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  84. advenit Chiron portans silvestria dona:
  85. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  86. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  87. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  88. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  89. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  90. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  91. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  92. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  93. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  94. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  95. non sine nutanti platano lentaque sorore
  96. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  97. haec circum sedes late contexta locavit,
  98. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  99. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  100. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  101. quam quondam silici restrictus membra catena
  102. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  103. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  104. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  105. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  106. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  107. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  108. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  109. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  110. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  111. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  112. his corpus tremulum complectens undique vestis
  113. candida purpurea talos incinxerat ora,
  114. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  115. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  116. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  117. dextera tum leviter deducens fila supinis
  118. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  119. libratum tereti versabat turbine fusum,
  120. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  121. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  122. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  123. ante pedes autem candentis mollia lanae
  124. vellera virgati custodibant calathisci.
  125. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  126. talia divino fuderunt carmine fata,
  127. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  128. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  129. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  130. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  131. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  132. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  133. adveniet tibi iam portans optata maritis
  134. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  135. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  136. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  137. levia substernens robusto bracchia collo.
  138. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  139. nulla domus tales unquam contexit amores,
  140. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  141. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  142. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  143. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  144. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  145. qui persaepe vago victor certamine cursus
  146. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  147. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  148. non illi quisquam bello se conferet heros,
  149. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  150. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  151. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  152. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  153. illius egregias virtutes claraque facta
  154. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  155. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  156. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  157. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  158. namque velut densas praecerpens messor aristas
  159. sole sub ardenti flaventia demetit arva,