Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
- cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
- quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
- vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
- sed quali solam Theseus me mente reliquit,
- tali mente, deae, funestet seque suosque.”
- has postquam maesto profudit pectore voces
- supplicium saevis exposcens anxia factis,
- adnuit invicto caelestum numine rector,
- quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
- aequora concussitque micantia sidera mundus.
- ipse autem caeca mentem caligine Theseus
- consitus oblito dimisit pectore cuncta
- quae mandata prius constanti mente tenebat,
- dulcia nec maesto sustollens signa parenti
- sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
- namque ferunt olim, classi cum moenia divae
- linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
- talia complexum iuveni mandata dedisse:
- “gnate mihi longe iucundior unice vita,
- gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
- reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
- quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
- eripit invito mihi te, cui languida nondum
- lumina sunt gnati cara saturata figura,
- non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
- nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
- sed primum multas expromam mente querelas
- canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
- inde infecta vago suspendam lintea malo,
- nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
- carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.