Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. huc huc adventate, meas audite querelas,
  2. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  3. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  4. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  5. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  6. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  7. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  8. has postquam maesto profudit pectore voces
  9. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  10. adnuit invicto caelestum numine rector,
  11. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  12. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  13. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  14. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  15. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  16. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  17. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  18. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  19. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  20. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  21. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  22. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  23. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  24. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  25. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  26. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  27. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  28. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  29. sed primum multas expromam mente querelas
  30. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  31. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  32. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  33. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  34. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  35. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  36. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  37. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  38. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  39. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  40. funestam antennae deponant undique vestem
  41. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  42. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  43. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  44. haec mandata prius constanti mente tenentem
  45. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  46. aerium nivei montis liquere cacumen.
  47. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  48. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  49. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  50. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  51. amissum credens immiti Thesea fato.
  52. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  53. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  54. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  55. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  56. multiplices animo volvebat saucia curas.
  57. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  58. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  59. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  60. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  61. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  62. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  63. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  64. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  65. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  66. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  67. plangebant aliae proceris tympana palmis
  68. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  69. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  70. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  71. talibus amplifice vestis decorata figuris
  72. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  73. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  74. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  75. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  76. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  77. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  78. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  79. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  80. post vento crescente magis magis increbescunt
  81. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  82. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  83. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  84. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  85. advenit Chiron portans silvestria dona:
  86. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  87. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  88. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  89. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  90. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  91. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  92. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  93. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  94. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  95. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  96. non sine nutanti platano lentaque sorore
  97. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  98. haec circum sedes late contexta locavit,
  99. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  100. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  101. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  102. quam quondam silici restrictus membra catena
  103. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  104. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  105. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  106. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  107. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  108. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  109. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  110. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  111. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  112. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  113. his corpus tremulum complectens undique vestis
  114. candida purpurea talos incinxerat ora,
  115. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  116. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  117. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  118. dextera tum leviter deducens fila supinis
  119. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  120. libratum tereti versabat turbine fusum,
  121. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  122. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  123. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  124. ante pedes autem candentis mollia lanae
  125. vellera virgati custodibant calathisci.
  126. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  127. talia divino fuderunt carmine fata,
  128. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  129. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  130. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  131. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  132. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,