Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. huc huc adventate, meas audite querelas,
  2. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  3. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  4. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  5. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  6. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  7. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  8. has postquam maesto profudit pectore voces
  9. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  10. adnuit invicto caelestum numine rector,
  11. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  12. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  13. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  14. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  15. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  16. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  17. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  18. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  19. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  20. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  21. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  22. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  23. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  24. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  25. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  26. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  27. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  28. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  29. sed primum multas expromam mente querelas
  30. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  31. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  32. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  33. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  34. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  35. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  36. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  37. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  38. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  39. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  40. funestam antennae deponant undique vestem
  41. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  42. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  43. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  44. haec mandata prius constanti mente tenentem
  45. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  46. aerium nivei montis liquere cacumen.
  47. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  48. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  49. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  50. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  51. amissum credens immiti Thesea fato.
  52. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  53. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  54. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  55. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  56. multiplices animo volvebat saucia curas.
  57. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  58. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  59. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  60. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  61. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  62. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  63. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  64. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  65. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,