Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  2. huc huc adventate, meas audite querelas,
  3. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  4. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  5. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  6. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  7. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  8. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  9. has postquam maesto profudit pectore voces
  10. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  11. adnuit invicto caelestum numine rector,
  12. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  13. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  14. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  15. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  16. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  17. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  18. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  19. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  20. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  21. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  22. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  23. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  24. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  25. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  26. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  27. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  28. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  29. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  30. sed primum multas expromam mente querelas
  31. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  32. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  33. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  34. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  35. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  36. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  37. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  38. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  39. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  40. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  41. funestam antennae deponant undique vestem
  42. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  43. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  44. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  45. haec mandata prius constanti mente tenentem
  46. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  47. aerium nivei montis liquere cacumen.
  48. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  49. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  50. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  51. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  52. amissum credens immiti Thesea fato.
  53. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  54. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  55. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  56. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  57. multiplices animo volvebat saucia curas.
  58. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  59. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  60. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  61. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  62. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  63. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  64. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  65. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  66. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  67. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  68. plangebant aliae proceris tympana palmis
  69. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  70. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  71. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  72. talibus amplifice vestis decorata figuris
  73. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  74. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  75. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  76. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  77. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  78. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  79. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  80. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  81. post vento crescente magis magis increbescunt
  82. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  83. sic tum vestibuli linquentes regia tecta