Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  2. huc huc adventate, meas audite querelas,
  3. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  4. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  5. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  6. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  7. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  8. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  9. has postquam maesto profudit pectore voces
  10. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  11. adnuit invicto caelestum numine rector,
  12. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  13. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  14. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  15. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  16. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  17. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  18. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  19. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  20. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  21. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  22. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  23. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  24. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  25. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  26. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  27. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  28. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  29. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  30. sed primum multas expromam mente querelas
  31. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  32. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  33. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  34. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  35. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  36. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  37. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  38. tum vero facito ut memori tibi condita corde