Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  2. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  3. huc huc adventate, meas audite querelas,
  4. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  5. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  6. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  7. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  8. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  9. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  10. has postquam maesto profudit pectore voces
  11. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  12. adnuit invicto caelestum numine rector,
  13. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  14. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  15. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  16. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  17. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  18. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  19. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  20. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  21. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  22. talia complexum iuveni mandata dedisse: