Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quare, facta virum multantes vindice poena
  2. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  3. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  4. huc huc adventate, meas audite querelas,
  5. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  6. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  7. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  8. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  9. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  10. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  11. has postquam maesto profudit pectore voces
  12. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  13. adnuit invicto caelestum numine rector,
  14. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  15. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  16. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  17. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  18. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  19. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  20. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  21. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  22. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  23. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  24. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  25. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  26. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  27. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  28. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  29. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  30. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  31. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  32. sed primum multas expromam mente querelas
  33. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  34. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  35. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  36. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  37. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  38. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  39. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  40. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  41. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  42. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  43. funestam antennae deponant undique vestem
  44. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  45. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  46. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  47. haec mandata prius constanti mente tenentem
  48. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  49. aerium nivei montis liquere cacumen.
  50. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  51. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  52. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  53. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  54. amissum credens immiti Thesea fato.
  55. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  56. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  57. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  58. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  59. multiplices animo volvebat saucia curas.
  60. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  61. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  62. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  63. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  64. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  65. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  66. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  67. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  68. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  69. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  70. plangebant aliae proceris tympana palmis
  71. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  72. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  73. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  74. talibus amplifice vestis decorata figuris
  75. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  76. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  77. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  78. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  79. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  80. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  81. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  82. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  83. post vento crescente magis magis increbescunt
  84. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  85. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  86. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  87. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  88. advenit Chiron portans silvestria dona:
  89. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  90. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  91. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  92. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  93. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  94. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  95. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  96. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  97. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  98. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  99. non sine nutanti platano lentaque sorore
  100. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  101. haec circum sedes late contexta locavit,
  102. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  103. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  104. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  105. quam quondam silici restrictus membra catena
  106. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  107. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  108. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens