Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quare, facta virum multantes vindice poena
  2. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  3. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  4. huc huc adventate, meas audite querelas,
  5. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  6. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  7. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  8. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  9. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  10. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  11. has postquam maesto profudit pectore voces
  12. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  13. adnuit invicto caelestum numine rector,
  14. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  15. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  16. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  17. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  18. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  19. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  20. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  21. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  22. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  23. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  24. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  25. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  26. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  27. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  28. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  29. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  30. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  31. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  32. sed primum multas expromam mente querelas
  33. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  34. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  35. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  36. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  37. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  38. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  39. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  40. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  41. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  42. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  43. funestam antennae deponant undique vestem
  44. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  45. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  46. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  47. haec mandata prius constanti mente tenentem
  48. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  49. aerium nivei montis liquere cacumen.
  50. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  51. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  52. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  53. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  54. amissum credens immiti Thesea fato.
  55. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  56. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  57. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  58. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  59. multiplices animo volvebat saucia curas.
  60. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  61. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  62. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  63. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  64. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  65. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  66. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  67. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  68. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,