Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quare, facta virum multantes vindice poena
  2. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  3. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  4. huc huc adventate, meas audite querelas,
  5. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  6. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  7. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  8. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  9. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  10. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  11. has postquam maesto profudit pectore voces
  12. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  13. adnuit invicto caelestum numine rector,
  14. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  15. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  16. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  17. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  18. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  19. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  20. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  21. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  22. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  23. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  24. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  25. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  26. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  27. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus