Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  2. quare, facta virum multantes vindice poena
  3. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  4. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  5. huc huc adventate, meas audite querelas,
  6. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  7. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  8. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  9. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  10. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  11. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  12. has postquam maesto profudit pectore voces
  13. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  14. adnuit invicto caelestum numine rector,
  15. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  16. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  17. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  18. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  19. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  20. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  21. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  22. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  23. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  24. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  25. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  26. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  27. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  28. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  29. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  30. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  31. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  32. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  33. sed primum multas expromam mente querelas
  34. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  35. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  36. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  37. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  38. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  39. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  40. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  41. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  42. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  43. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  44. funestam antennae deponant undique vestem
  45. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  46. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  47. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  48. haec mandata prius constanti mente tenentem
  49. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  50. aerium nivei montis liquere cacumen.
  51. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  52. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  53. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  54. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  55. amissum credens immiti Thesea fato.
  56. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  57. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  58. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  59. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  60. multiplices animo volvebat saucia curas.
  61. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  62. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  63. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  64. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  65. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  66. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  67. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  68. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  69. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  70. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  71. plangebant aliae proceris tympana palmis
  72. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  73. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  74. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  75. talibus amplifice vestis decorata figuris
  76. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  77. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  78. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  79. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  80. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  81. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  82. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  83. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  84. post vento crescente magis magis increbescunt
  85. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  86. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  87. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  88. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  89. advenit Chiron portans silvestria dona:
  90. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  91. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  92. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  93. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  94. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  95. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  96. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  97. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  98. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  99. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  100. non sine nutanti platano lentaque sorore
  101. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  102. haec circum sedes late contexta locavit,
  103. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  104. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  105. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  106. quam quondam silici restrictus membra catena
  107. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  108. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  109. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  110. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  111. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  112. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  113. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  114. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  115. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  116. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  117. his corpus tremulum complectens undique vestis
  118. candida purpurea talos incinxerat ora,
  119. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  120. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  121. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  122. dextera tum leviter deducens fila supinis
  123. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  124. libratum tereti versabat turbine fusum,
  125. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  126. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  127. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  128. ante pedes autem candentis mollia lanae
  129. vellera virgati custodibant calathisci.
  130. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  131. talia divino fuderunt carmine fata,
  132. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  133. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  134. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  135. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  136. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  137. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  138. adveniet tibi iam portans optata maritis
  139. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  140. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  141. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  142. levia substernens robusto bracchia collo.
  143. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  144. nulla domus tales unquam contexit amores,
  145. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  146. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  147. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  148. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  149. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  150. qui persaepe vago victor certamine cursus
  151. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  152. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  153. non illi quisquam bello se conferet heros,
  154. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  155. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  156. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  157. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  158. illius egregias virtutes claraque facta
  159. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  160. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  161. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  162. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  163. namque velut densas praecerpens messor aristas
  164. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  165. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  166. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  167. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  168. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  169. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  170. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  171. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  172. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  173. cum teres excelso coacervatum aggere bustum