Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  2. quare, facta virum multantes vindice poena
  3. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  4. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  5. huc huc adventate, meas audite querelas,
  6. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  7. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  8. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  9. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  10. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  11. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  12. has postquam maesto profudit pectore voces
  13. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  14. adnuit invicto caelestum numine rector,
  15. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  16. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  17. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  18. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  19. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  20. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  21. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  22. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  23. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  24. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  25. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  26. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  27. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  28. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  29. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  30. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  31. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  32. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  33. sed primum multas expromam mente querelas
  34. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  35. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  36. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  37. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  38. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  39. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  40. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  41. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  42. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  43. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  44. funestam antennae deponant undique vestem
  45. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  46. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  47. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  48. haec mandata prius constanti mente tenentem
  49. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  50. aerium nivei montis liquere cacumen.
  51. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  52. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  53. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  54. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  55. amissum credens immiti Thesea fato.
  56. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  57. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  58. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  59. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  60. multiplices animo volvebat saucia curas.
  61. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  62. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis