Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  2. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  3. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  4. quare, facta virum multantes vindice poena
  5. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  6. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  7. huc huc adventate, meas audite querelas,
  8. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  9. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  10. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  11. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  12. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  13. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  14. has postquam maesto profudit pectore voces
  15. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  16. adnuit invicto caelestum numine rector,
  17. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  18. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  19. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  20. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  21. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  22. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  23. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  24. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  25. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  26. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  27. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  28. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  29. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  30. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  31. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  32. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  33. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  34. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  35. sed primum multas expromam mente querelas
  36. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  37. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  38. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  39. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  40. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  41. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  42. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  43. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  44. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  45. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  46. funestam antennae deponant undique vestem
  47. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  48. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  49. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  50. haec mandata prius constanti mente tenentem
  51. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  52. aerium nivei montis liquere cacumen.
  53. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  54. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  55. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  56. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  57. amissum credens immiti Thesea fato.
  58. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  59. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  60. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  61. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  62. multiplices animo volvebat saucia curas.
  63. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  64. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  65. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  66. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  67. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  68. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  69. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  70. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  71. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  72. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  73. plangebant aliae proceris tympana palmis
  74. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  75. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  76. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  77. talibus amplifice vestis decorata figuris
  78. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  79. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  80. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  81. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  82. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  83. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  84. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  85. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  86. post vento crescente magis magis increbescunt
  87. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  88. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  89. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  90. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  91. advenit Chiron portans silvestria dona:
  92. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  93. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  94. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  95. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  96. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  97. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  98. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  99. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  100. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  101. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  102. non sine nutanti platano lentaque sorore
  103. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  104. haec circum sedes late contexta locavit,
  105. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  106. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  107. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  108. quam quondam silici restrictus membra catena
  109. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  110. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  111. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  112. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  113. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  114. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  115. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  116. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  117. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  118. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  119. his corpus tremulum complectens undique vestis
  120. candida purpurea talos incinxerat ora,
  121. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  122. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  123. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  124. dextera tum leviter deducens fila supinis
  125. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  126. libratum tereti versabat turbine fusum,
  127. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  128. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  129. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  130. ante pedes autem candentis mollia lanae
  131. vellera virgati custodibant calathisci.
  132. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  133. talia divino fuderunt carmine fata,
  134. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  135. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  136. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  137. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  138. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  139. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  140. adveniet tibi iam portans optata maritis
  141. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  142. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  143. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  144. levia substernens robusto bracchia collo.
  145. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  146. nulla domus tales unquam contexit amores,
  147. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  148. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  149. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  150. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  151. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  152. qui persaepe vago victor certamine cursus
  153. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  154. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  155. non illi quisquam bello se conferet heros,
  156. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  157. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  158. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  159. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  160. illius egregias virtutes claraque facta
  161. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  162. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  163. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  164. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  165. namque velut densas praecerpens messor aristas
  166. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  167. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  168. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  169. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  170. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  171. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  172. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  173. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  174. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  175. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  176. excipiet niveos percussae virginis artus.
  177. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  178. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  179. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  180. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  181. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  182. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  183. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  184. quare agite optatos animi coniungite amores.
  185. accipiat coniunx felici foedere divam,
  186. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  187. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  188. non illam nutrix orienti luce revisens
  189. hesterno collum poterit circumdare filo
  190. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  191. anxia nec mater discordis maesta puellae
  192. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  193. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  194. talia praefantes quondam felicia Pelei
  195. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  196. praesentes namque ante domos invisere castas
  197. heroum et sese mortali ostendere coetu
  198. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  199. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  200. annua cum festis venissent sacra diebus,
  201. conspexit terra centum procumbere tauros.
  202. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  203. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  204. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  205. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  206. saepe in letifero belli certamine Mavors
  207. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  208. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  209. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  210. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  211. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  212. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  213. optavit genitor primaevi funera nati
  214. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  215. ignaro mater substernens se impia nato
  216. impia non verita est divos scelerare parentes,
  217. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  218. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  219. quare nec talis dignantur visere coetus
  220. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  12. semper maesta tua carmina morte canam,
  13. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  14. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  15. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  16. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  17. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  18. effluxisse meo forte putes animo,
  19. ut missum sponsi furtivo munere malum
  20. procurrit casto virginis e gremio,
  21. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  22. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  23. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  24. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,
  7. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  8. e Bereniceo vertice caesariem
  9. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
  10. levia protendens bracchia pollicita est,
  11. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  12. vastatum finis iuerat Assyrios,
  13. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  14. quam de virgineis gesserat exuviis.
  15. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  16. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  17. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  18. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  19. id mea me multis docuit regina querelis
  20. invisente novo proelia torva viro.
  21. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  22. sed fratris cari flebile discidium?
  23. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  24. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  25. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  26. cognoram a parva virgine magnanimam.
  27. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  28. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  29. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  30. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  31. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  32. non longe a caro corpore abesse volunt?
  33. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  34. non sine taurino sanguine pollicita es,
  35. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  36. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  37. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  38. pristina vota novo munere dissolvo.
  39. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  40. invita: adiuro teque tuumque caput:
  41. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  42. sed qui se ferro postulet esse parem?
  43. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  44. progenies Thiae clara supervehitur,
  45. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus