Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  2. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  3. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  4. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  5. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  6. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  7. quare, facta virum multantes vindice poena
  8. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  9. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  10. huc huc adventate, meas audite querelas,
  11. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  12. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  13. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  14. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  15. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  16. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  17. has postquam maesto profudit pectore voces
  18. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  19. adnuit invicto caelestum numine rector,
  20. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  21. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  22. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  23. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  24. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  25. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  26. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  27. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  28. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  29. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  30. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  31. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  32. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  33. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  34. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  35. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  36. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  37. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  38. sed primum multas expromam mente querelas
  39. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  40. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  41. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  42. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  43. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  44. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  45. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  46. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  47. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  48. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  49. funestam antennae deponant undique vestem
  50. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  51. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  52. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  53. haec mandata prius constanti mente tenentem
  54. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  55. aerium nivei montis liquere cacumen.
  56. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  57. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  58. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  59. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  60. amissum credens immiti Thesea fato.
  61. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  62. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  63. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  64. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  65. multiplices animo volvebat saucia curas.
  66. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  67. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  68. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  69. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  70. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  71. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  72. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  73. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  74. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  75. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  76. plangebant aliae proceris tympana palmis
  77. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  78. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  79. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  80. talibus amplifice vestis decorata figuris
  81. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  82. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  83. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  84. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  85. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  86. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  87. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  88. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  89. post vento crescente magis magis increbescunt
  90. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  91. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  92. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  93. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  94. advenit Chiron portans silvestria dona:
  95. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  96. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  97. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  98. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  99. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  100. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  101. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  102. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  103. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  104. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  105. non sine nutanti platano lentaque sorore
  106. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  107. haec circum sedes late contexta locavit,
  108. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  109. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  110. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  111. quam quondam silici restrictus membra catena
  112. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  113. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  114. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  115. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  116. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  117. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  118. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  119. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  120. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  121. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  122. his corpus tremulum complectens undique vestis
  123. candida purpurea talos incinxerat ora,
  124. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  125. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  126. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  127. dextera tum leviter deducens fila supinis
  128. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  129. libratum tereti versabat turbine fusum,
  130. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  131. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  132. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  133. ante pedes autem candentis mollia lanae
  134. vellera virgati custodibant calathisci.
  135. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  136. talia divino fuderunt carmine fata,
  137. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  138. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  139. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  140. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  141. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  142. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  143. adveniet tibi iam portans optata maritis
  144. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  145. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore