Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  2. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  3. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  4. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  5. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  6. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  7. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  8. quare, facta virum multantes vindice poena
  9. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  10. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  11. huc huc adventate, meas audite querelas,
  12. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  13. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  14. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  15. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  16. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  17. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  18. has postquam maesto profudit pectore voces
  19. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  20. adnuit invicto caelestum numine rector,
  21. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  22. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  23. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  24. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  25. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  26. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  27. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  28. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  29. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  30. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  31. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  32. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  33. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  34. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  35. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  36. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  37. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  38. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  39. sed primum multas expromam mente querelas
  40. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  41. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  42. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  43. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  44. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  45. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  46. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  47. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  48. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  49. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  50. funestam antennae deponant undique vestem
  51. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  52. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  53. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  54. haec mandata prius constanti mente tenentem
  55. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  56. aerium nivei montis liquere cacumen.
  57. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  58. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  59. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  60. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  61. amissum credens immiti Thesea fato.
  62. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  63. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  64. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  65. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  66. multiplices animo volvebat saucia curas.
  67. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  68. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  69. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  70. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  71. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  72. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  73. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  74. pars sese tortis serpentibus incingebant,