Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  2. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  3. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  4. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  5. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  6. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  7. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  8. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  9. quare, facta virum multantes vindice poena
  10. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  11. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  12. huc huc adventate, meas audite querelas,
  13. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  14. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  15. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  16. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  17. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  18. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  19. has postquam maesto profudit pectore voces
  20. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  21. adnuit invicto caelestum numine rector,
  22. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  23. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  24. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  25. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  26. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  27. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  28. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  29. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  30. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  31. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  32. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  33. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  34. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  35. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  36. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  37. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  38. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  39. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  40. sed primum multas expromam mente querelas
  41. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  42. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  43. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  44. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  45. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  46. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  47. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  48. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  49. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  50. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  51. funestam antennae deponant undique vestem
  52. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  53. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  54. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  55. haec mandata prius constanti mente tenentem
  56. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  57. aerium nivei montis liquere cacumen.
  58. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  59. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  60. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  61. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  62. amissum credens immiti Thesea fato.
  63. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  64. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  65. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  66. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  67. multiplices animo volvebat saucia curas.
  68. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  69. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  70. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  71. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  72. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  73. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  74. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  75. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  76. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  77. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  78. plangebant aliae proceris tympana palmis
  79. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  80. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  81. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  82. talibus amplifice vestis decorata figuris
  83. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  84. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  85. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  86. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  87. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  88. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  89. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  90. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  91. post vento crescente magis magis increbescunt
  92. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  93. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  94. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  95. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  96. advenit Chiron portans silvestria dona:
  97. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  98. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  99. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  100. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  101. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  102. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  103. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  104. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  105. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  106. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  107. non sine nutanti platano lentaque sorore
  108. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  109. haec circum sedes late contexta locavit,
  110. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  111. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  112. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  113. quam quondam silici restrictus membra catena
  114. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  115. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  116. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  117. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  118. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  119. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  120. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  121. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  122. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  123. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  124. his corpus tremulum complectens undique vestis
  125. candida purpurea talos incinxerat ora,
  126. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  127. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  128. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  129. dextera tum leviter deducens fila supinis