Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  2. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  3. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  4. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  5. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  6. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  7. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  8. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  9. quare, facta virum multantes vindice poena
  10. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  11. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  12. huc huc adventate, meas audite querelas,
  13. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  14. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  15. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  16. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  17. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  18. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  19. has postquam maesto profudit pectore voces
  20. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  21. adnuit invicto caelestum numine rector,
  22. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  23. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  24. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  25. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  26. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  27. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  28. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  29. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  30. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  31. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  32. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  33. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  34. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  35. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  36. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  37. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  38. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  39. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  40. sed primum multas expromam mente querelas
  41. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  42. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  43. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  44. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  45. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  46. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  47. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  48. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  49. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  50. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  51. funestam antennae deponant undique vestem
  52. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  53. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  54. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  55. haec mandata prius constanti mente tenentem
  56. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes