Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. coniugis an fido consoler memet amore,
  2. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  3. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  4. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  5. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  6. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  7. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  8. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  9. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  10. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  11. quare, facta virum multantes vindice poena
  12. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  13. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  14. huc huc adventate, meas audite querelas,
  15. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  16. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  17. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  18. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  19. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  20. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  21. has postquam maesto profudit pectore voces
  22. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  23. adnuit invicto caelestum numine rector,
  24. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  25. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  26. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  27. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  28. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  29. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  30. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  31. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  32. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  33. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  34. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  35. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  36. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  37. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  38. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  39. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  40. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  41. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  42. sed primum multas expromam mente querelas
  43. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  44. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  45. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  46. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  47. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  48. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  49. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  50. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  51. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  52. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  53. funestam antennae deponant undique vestem
  54. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  55. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  56. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  57. haec mandata prius constanti mente tenentem
  58. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  59. aerium nivei montis liquere cacumen.
  60. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  61. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  62. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  63. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  64. amissum credens immiti Thesea fato.
  65. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  66. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  67. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  68. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  69. multiplices animo volvebat saucia curas.
  70. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  71. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  72. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  73. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  74. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  75. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  76. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  77. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  78. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  79. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  80. plangebant aliae proceris tympana palmis
  81. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  82. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  83. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  84. talibus amplifice vestis decorata figuris
  85. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  86. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  87. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  88. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  89. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  90. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  91. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  92. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  93. post vento crescente magis magis increbescunt
  94. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  95. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  96. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  97. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  98. advenit Chiron portans silvestria dona:
  99. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  100. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  101. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  102. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  103. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  104. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  105. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  106. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  107. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  108. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  109. non sine nutanti platano lentaque sorore
  110. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  111. haec circum sedes late contexta locavit,
  112. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  113. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  114. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  115. quam quondam silici restrictus membra catena
  116. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  117. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  118. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  119. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  120. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  121. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  122. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  123. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  124. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  125. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  126. his corpus tremulum complectens undique vestis
  127. candida purpurea talos incinxerat ora,
  128. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  129. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  130. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  131. dextera tum leviter deducens fila supinis
  132. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  133. libratum tereti versabat turbine fusum,
  134. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  135. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  136. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  137. ante pedes autem candentis mollia lanae
  138. vellera virgati custodibant calathisci.
  139. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  140. talia divino fuderunt carmine fata,
  141. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  142. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  143. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  144. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  145. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  146. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.