Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. coniugis an fido consoler memet amore,
  2. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  3. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  4. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  5. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  6. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  7. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  8. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  9. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  10. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  11. quare, facta virum multantes vindice poena
  12. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  13. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  14. huc huc adventate, meas audite querelas,
  15. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  16. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  17. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  18. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  19. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  20. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  21. has postquam maesto profudit pectore voces
  22. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  23. adnuit invicto caelestum numine rector,
  24. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  25. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  26. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  27. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  28. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  29. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  30. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  31. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  32. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  33. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  34. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  35. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  36. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  37. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  38. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  39. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  40. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  41. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  42. sed primum multas expromam mente querelas
  43. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  44. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  45. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  46. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  47. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  48. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  49. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  50. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  51. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  52. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  53. funestam antennae deponant undique vestem
  54. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  55. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  56. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  57. haec mandata prius constanti mente tenentem
  58. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  59. aerium nivei montis liquere cacumen.
  60. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  61. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  62. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  63. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  64. amissum credens immiti Thesea fato.
  65. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  66. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  67. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  68. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  69. multiplices animo volvebat saucia curas.
  70. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  71. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  72. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  73. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant