Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  2. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  3. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  4. coniugis an fido consoler memet amore,
  5. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  6. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  7. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  8. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  9. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  10. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  11. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  12. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  13. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  14. quare, facta virum multantes vindice poena
  15. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  16. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  17. huc huc adventate, meas audite querelas,
  18. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  19. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  20. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  21. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  22. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  23. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  24. has postquam maesto profudit pectore voces
  25. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  26. adnuit invicto caelestum numine rector,
  27. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  28. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  29. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  30. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  31. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  32. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  33. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  34. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  35. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  36. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  37. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  38. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  39. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  40. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  41. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  42. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  43. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  44. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  45. sed primum multas expromam mente querelas
  46. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  47. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  48. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  49. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  50. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  51. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  52. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  53. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  54. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  55. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  56. funestam antennae deponant undique vestem
  57. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  58. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  59. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  60. haec mandata prius constanti mente tenentem
  61. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  62. aerium nivei montis liquere cacumen.
  63. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  64. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  65. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  66. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  67. amissum credens immiti Thesea fato.
  68. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  69. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  70. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  71. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  72. multiplices animo volvebat saucia curas.
  73. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  74. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  75. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  76. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  77. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  78. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  79. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  80. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  81. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  82. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  83. plangebant aliae proceris tympana palmis
  84. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  85. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  86. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  87. talibus amplifice vestis decorata figuris
  88. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  89. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  90. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  91. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  92. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  93. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  94. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  95. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  96. post vento crescente magis magis increbescunt
  97. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  98. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  99. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  100. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  101. advenit Chiron portans silvestria dona:
  102. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  103. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  104. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  105. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  106. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  107. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  108. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  109. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  110. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  111. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  112. non sine nutanti platano lentaque sorore
  113. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  114. haec circum sedes late contexta locavit,
  115. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  116. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  117. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  118. quam quondam silici restrictus membra catena
  119. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  120. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  121. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  122. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  123. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  124. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  125. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  126. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  127. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  128. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  129. his corpus tremulum complectens undique vestis
  130. candida purpurea talos incinxerat ora,
  131. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  132. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  133. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  134. dextera tum leviter deducens fila supinis
  135. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  136. libratum tereti versabat turbine fusum,
  137. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  138. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  139. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  140. ante pedes autem candentis mollia lanae
  141. vellera virgati custodibant calathisci.
  142. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  143. talia divino fuderunt carmine fata,
  144. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  145. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  146. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  147. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  148. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  149. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.