Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  2. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  3. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  4. coniugis an fido consoler memet amore,
  5. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  6. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  7. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  8. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  9. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  10. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  11. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  12. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  13. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  14. quare, facta virum multantes vindice poena
  15. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  16. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  17. huc huc adventate, meas audite querelas,
  18. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  19. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  20. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  21. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  22. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  23. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  24. has postquam maesto profudit pectore voces
  25. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  26. adnuit invicto caelestum numine rector,
  27. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  28. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  29. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  30. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  31. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  32. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  33. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  34. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  35. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  36. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  37. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  38. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  39. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  40. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  41. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  42. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  43. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  44. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  45. sed primum multas expromam mente querelas
  46. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  47. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  48. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  49. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  50. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  51. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  52. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  53. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  54. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  55. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  56. funestam antennae deponant undique vestem
  57. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  58. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  59. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  60. haec mandata prius constanti mente tenentem
  61. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  62. aerium nivei montis liquere cacumen.
  63. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  64. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  65. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  66. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  67. amissum credens immiti Thesea fato.
  68. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  69. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  70. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  71. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  72. multiplices animo volvebat saucia curas.
  73. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  74. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  75. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  76. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  77. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  78. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  79. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  80. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  81. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  82. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  83. plangebant aliae proceris tympana palmis
  84. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,