Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  2. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  3. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  4. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  5. coniugis an fido consoler memet amore,
  6. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  7. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  8. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  9. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  10. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  11. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  12. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  13. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  14. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  15. quare, facta virum multantes vindice poena