Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  2. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  3. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  4. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  5. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  6. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  7. coniugis an fido consoler memet amore,
  8. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  9. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  10. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  11. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  12. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  13. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  14. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  15. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  16. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  17. quare, facta virum multantes vindice poena
  18. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  19. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  20. huc huc adventate, meas audite querelas,
  21. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  22. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  23. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  24. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  25. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  26. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  27. has postquam maesto profudit pectore voces
  28. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  29. adnuit invicto caelestum numine rector,
  30. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  31. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  32. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  33. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  34. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  35. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  36. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  37. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  38. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  39. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  40. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  41. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  42. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  43. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  44. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  45. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  46. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  47. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  48. sed primum multas expromam mente querelas
  49. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  50. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  51. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  52. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  53. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  54. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  55. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  56. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  57. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  58. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  59. funestam antennae deponant undique vestem
  60. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  61. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  62. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  63. haec mandata prius constanti mente tenentem
  64. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  65. aerium nivei montis liquere cacumen.
  66. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  67. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  68. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  69. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  70. amissum credens immiti Thesea fato.
  71. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  72. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  73. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  74. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  75. multiplices animo volvebat saucia curas.
  76. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  77. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  78. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  79. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  80. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  81. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  82. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  83. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  84. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  85. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  86. plangebant aliae proceris tympana palmis
  87. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  88. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  89. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  90. talibus amplifice vestis decorata figuris
  91. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  92. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  93. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  94. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  95. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  96. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  97. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  98. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  99. post vento crescente magis magis increbescunt
  100. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  101. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  102. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  103. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  104. advenit Chiron portans silvestria dona:
  105. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  106. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  107. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  108. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  109. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  110. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  111. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  112. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  113. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  114. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  115. non sine nutanti platano lentaque sorore
  116. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  117. haec circum sedes late contexta locavit,
  118. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  119. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  120. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  121. quam quondam silici restrictus membra catena
  122. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  123. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  124. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  125. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  126. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  127. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  128. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  129. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  130. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  131. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  132. his corpus tremulum complectens undique vestis
  133. candida purpurea talos incinxerat ora,
  134. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  135. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  136. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  137. dextera tum leviter deducens fila supinis
  138. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  139. libratum tereti versabat turbine fusum,
  140. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  141. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  142. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  143. ante pedes autem candentis mollia lanae
  144. vellera virgati custodibant calathisci.
  145. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  146. talia divino fuderunt carmine fata,
  147. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  148. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  149. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  150. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  151. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  152. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  153. adveniet tibi iam portans optata maritis
  154. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  155. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  156. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  157. levia substernens robusto bracchia collo.
  158. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  159. nulla domus tales unquam contexit amores,
  160. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  161. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  162. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  163. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  164. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  165. qui persaepe vago victor certamine cursus
  166. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  167. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  168. non illi quisquam bello se conferet heros,
  169. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  170. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  171. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  172. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  173. illius egregias virtutes claraque facta
  174. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  175. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  176. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  177. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  178. namque velut densas praecerpens messor aristas
  179. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  180. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  181. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  182. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  183. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  184. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  185. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  186. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  187. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  188. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  189. excipiet niveos percussae virginis artus.
  190. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  191. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  192. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  193. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  194. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  195. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  196. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  197. quare agite optatos animi coniungite amores.
  198. accipiat coniunx felici foedere divam,
  199. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  200. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  201. non illam nutrix orienti luce revisens
  202. hesterno collum poterit circumdare filo
  203. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  204. anxia nec mater discordis maesta puellae
  205. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  206. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  207. talia praefantes quondam felicia Pelei
  208. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  209. praesentes namque ante domos invisere castas
  210. heroum et sese mortali ostendere coetu
  211. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  212. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  213. annua cum festis venissent sacra diebus,
  214. conspexit terra centum procumbere tauros.
  215. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  216. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  217. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  218. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  219. saepe in letifero belli certamine Mavors
  220. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  221. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  222. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  223. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  224. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  225. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  226. optavit genitor primaevi funera nati
  227. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  228. ignaro mater substernens se impia nato
  229. impia non verita est divos scelerare parentes,
  230. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  231. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  232. quare nec talis dignantur visere coetus
  233. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior