Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. perfidus in Creta religasset navita funem,
  2. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  3. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  4. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  5. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  6. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  7. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  8. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  9. coniugis an fido consoler memet amore,
  10. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  11. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  12. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  13. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  14. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  15. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  16. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  17. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  18. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  19. quare, facta virum multantes vindice poena
  20. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  21. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  22. huc huc adventate, meas audite querelas,
  23. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  24. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  25. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  26. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  27. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  28. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  29. has postquam maesto profudit pectore voces
  30. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  31. adnuit invicto caelestum numine rector,
  32. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  33. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  34. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  35. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  36. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  37. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  38. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  39. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  40. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  41. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  42. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  43. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  44. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  45. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  46. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  47. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  48. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  49. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  50. sed primum multas expromam mente querelas
  51. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  52. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  53. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  54. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  55. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  56. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  57. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  58. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  59. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  60. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  61. funestam antennae deponant undique vestem
  62. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  63. quam primum cernens ut laeta gaudia mente