Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  2. perfidus in Creta religasset navita funem,
  3. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  4. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  5. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  6. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  7. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  8. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  9. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  10. coniugis an fido consoler memet amore,
  11. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  12. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  13. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  14. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  15. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  16. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  17. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  18. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  19. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  20. quare, facta virum multantes vindice poena
  21. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  22. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  23. huc huc adventate, meas audite querelas,
  24. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  25. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  26. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  27. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  28. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  29. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  30. has postquam maesto profudit pectore voces
  31. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  32. adnuit invicto caelestum numine rector,
  33. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  34. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  35. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  36. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  37. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  38. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  39. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  40. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  41. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  42. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  43. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  44. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  45. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  46. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  47. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  48. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  49. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  50. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  51. sed primum multas expromam mente querelas
  52. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  53. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  54. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  55. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  56. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  57. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  58. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  59. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  60. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  61. ut simul ac nostros invisent lumina collis,