Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  2. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  3. perfidus in Creta religasset navita funem,
  4. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  5. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  6. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  7. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  8. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  9. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  10. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  11. coniugis an fido consoler memet amore,
  12. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  13. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  14. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  15. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  16. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  17. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  18. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  19. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  20. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  21. quare, facta virum multantes vindice poena
  22. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  23. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  24. huc huc adventate, meas audite querelas,
  25. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  26. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  27. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  28. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  29. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  30. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  31. has postquam maesto profudit pectore voces
  32. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  33. adnuit invicto caelestum numine rector,
  34. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  35. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  36. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  37. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  38. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  39. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  40. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  41. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  42. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  43. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  44. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  45. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  46. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  47. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  48. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  49. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  50. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  51. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  52. sed primum multas expromam mente querelas
  53. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  54. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  55. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  56. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  57. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  58. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  59. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  60. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  61. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  62. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  63. funestam antennae deponant undique vestem
  64. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  65. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  66. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  67. haec mandata prius constanti mente tenentem
  68. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  69. aerium nivei montis liquere cacumen.
  70. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  71. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  72. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  73. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  74. amissum credens immiti Thesea fato.
  75. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  76. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  77. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  78. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  79. multiplices animo volvebat saucia curas.
  80. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  81. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  82. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  83. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  84. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  85. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  86. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  87. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  88. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  89. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  90. plangebant aliae proceris tympana palmis
  91. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  92. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  93. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  94. talibus amplifice vestis decorata figuris
  95. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  96. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  97. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  98. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  99. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  100. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  101. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  102. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  103. post vento crescente magis magis increbescunt
  104. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  105. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  106. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  107. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  108. advenit Chiron portans silvestria dona:
  109. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  110. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  111. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  112. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  113. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  114. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  115. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  116. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  117. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  118. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  119. non sine nutanti platano lentaque sorore
  120. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  121. haec circum sedes late contexta locavit,
  122. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  123. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  124. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  125. quam quondam silici restrictus membra catena
  126. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  127. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  128. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  129. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  130. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  131. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  132. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  133. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  134. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  135. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  136. his corpus tremulum complectens undique vestis
  137. candida purpurea talos incinxerat ora,
  138. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  139. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  140. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  141. dextera tum leviter deducens fila supinis
  142. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  143. libratum tereti versabat turbine fusum,
  144. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  145. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  146. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  147. ante pedes autem candentis mollia lanae
  148. vellera virgati custodibant calathisci.
  149. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  150. talia divino fuderunt carmine fata,
  151. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  152. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  153. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  154. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  155. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  156. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  157. adveniet tibi iam portans optata maritis
  158. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  159. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  160. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  161. levia substernens robusto bracchia collo.
  162. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  163. nulla domus tales unquam contexit amores,
  164. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  165. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  166. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  167. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  168. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  169. qui persaepe vago victor certamine cursus
  170. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  171. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  172. non illi quisquam bello se conferet heros,
  173. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  174. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  175. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  176. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  177. illius egregias virtutes claraque facta
  178. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  179. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  180. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  181. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  182. namque velut densas praecerpens messor aristas
  183. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  184. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  185. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  186. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  187. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  188. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  189. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  190. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  191. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  192. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  193. excipiet niveos percussae virginis artus.
  194. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  195. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  196. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  197. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  198. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  199. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  200. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  201. quare agite optatos animi coniungite amores.