Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  2. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  3. perfidus in Creta religasset navita funem,
  4. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  5. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  6. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  7. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  8. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  9. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  10. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  11. coniugis an fido consoler memet amore,
  12. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  13. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  14. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  15. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  16. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  17. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  18. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  19. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  20. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  21. quare, facta virum multantes vindice poena
  22. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  23. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  24. huc huc adventate, meas audite querelas,
  25. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  26. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  27. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  28. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  29. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  30. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  31. has postquam maesto profudit pectore voces
  32. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  33. adnuit invicto caelestum numine rector,
  34. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  35. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  36. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  37. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  38. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  39. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  40. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  41. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  42. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  43. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  44. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  45. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  46. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  47. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  48. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  49. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  50. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  51. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  52. sed primum multas expromam mente querelas
  53. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  54. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  55. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  56. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  57. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  58. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  59. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  60. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  61. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  62. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  63. funestam antennae deponant undique vestem
  64. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  65. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  66. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  67. haec mandata prius constanti mente tenentem
  68. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  69. aerium nivei montis liquere cacumen.
  70. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  71. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  72. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  73. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  74. amissum credens immiti Thesea fato.
  75. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  76. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  77. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  78. quae tum prospectans cedentem maesta carinam