Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  2. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  3. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  4. perfidus in Creta religasset navita funem,
  5. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  6. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  7. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  8. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  9. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  10. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  11. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  12. coniugis an fido consoler memet amore,
  13. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  14. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  15. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  16. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  17. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  18. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  19. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  20. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  21. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  22. quare, facta virum multantes vindice poena
  23. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  24. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  25. huc huc adventate, meas audite querelas,
  26. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  27. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  28. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  29. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  30. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  31. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  32. has postquam maesto profudit pectore voces
  33. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  34. adnuit invicto caelestum numine rector,
  35. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  36. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  37. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  38. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  39. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  40. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  41. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  42. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  43. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  44. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  45. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  46. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  47. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  48. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  49. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  50. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  51. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  52. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  53. sed primum multas expromam mente querelas
  54. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  55. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  56. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  57. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  58. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  59. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  60. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  61. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  62. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  63. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  64. funestam antennae deponant undique vestem
  65. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  66. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  67. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  68. haec mandata prius constanti mente tenentem
  69. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  70. aerium nivei montis liquere cacumen.
  71. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  72. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  73. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  74. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  75. amissum credens immiti Thesea fato.
  76. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  77. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  78. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.