Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  2. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  3. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  4. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  5. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  6. perfidus in Creta religasset navita funem,
  7. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  8. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  9. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  10. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  11. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  12. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  13. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  14. coniugis an fido consoler memet amore,
  15. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  16. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  17. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  18. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  19. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  20. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  21. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  22. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  23. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  24. quare, facta virum multantes vindice poena
  25. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  26. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  27. huc huc adventate, meas audite querelas,
  28. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  29. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  30. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  31. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  32. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  33. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  34. has postquam maesto profudit pectore voces
  35. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  36. adnuit invicto caelestum numine rector,
  37. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  38. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  39. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  40. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  41. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  42. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  43. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  44. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  45. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  46. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  47. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  48. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  49. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  50. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  51. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  52. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  53. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  54. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  55. sed primum multas expromam mente querelas
  56. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  57. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  58. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  59. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  60. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  61. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  62. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  63. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  64. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  65. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  66. funestam antennae deponant undique vestem
  67. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  68. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  69. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  70. haec mandata prius constanti mente tenentem
  71. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  72. aerium nivei montis liquere cacumen.
  73. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  74. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  75. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  76. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  77. amissum credens immiti Thesea fato.
  78. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  79. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  80. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  81. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  82. multiplices animo volvebat saucia curas.
  83. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  84. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  85. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  86. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  87. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  88. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  89. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  90. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  91. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  92. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  93. plangebant aliae proceris tympana palmis
  94. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  95. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  96. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  97. talibus amplifice vestis decorata figuris
  98. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  99. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  100. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  101. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  102. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  103. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  104. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  105. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  106. post vento crescente magis magis increbescunt
  107. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  108. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  109. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  110. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  111. advenit Chiron portans silvestria dona:
  112. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  113. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  114. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  115. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  116. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  117. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  118. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  119. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  120. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  121. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  122. non sine nutanti platano lentaque sorore
  123. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  124. haec circum sedes late contexta locavit,
  125. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  126. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  127. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  128. quam quondam silici restrictus membra catena
  129. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  130. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  131. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  132. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  133. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  134. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  135. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  136. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  137. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  138. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  139. his corpus tremulum complectens undique vestis
  140. candida purpurea talos incinxerat ora,
  141. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  142. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  143. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  144. dextera tum leviter deducens fila supinis
  145. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  146. libratum tereti versabat turbine fusum,
  147. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  148. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  149. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  150. ante pedes autem candentis mollia lanae
  151. vellera virgati custodibant calathisci.
  152. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  153. talia divino fuderunt carmine fata,
  154. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  155. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  156. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  157. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  158. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,