Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  2. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  3. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  4. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  5. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  6. perfidus in Creta religasset navita funem,
  7. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  8. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  9. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  10. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  11. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  12. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  13. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  14. coniugis an fido consoler memet amore,
  15. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  16. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  17. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  18. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  19. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  20. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  21. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  22. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  23. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  24. quare, facta virum multantes vindice poena
  25. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  26. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  27. huc huc adventate, meas audite querelas,
  28. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  29. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  30. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  31. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  32. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  33. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  34. has postquam maesto profudit pectore voces
  35. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  36. adnuit invicto caelestum numine rector,
  37. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  38. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  39. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  40. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  41. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  42. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  43. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  44. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  45. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  46. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  47. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  48. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  49. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  50. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  51. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  52. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  53. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  54. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,