Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  2. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  3. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  4. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  5. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  6. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  7. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  8. perfidus in Creta religasset navita funem,
  9. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  10. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  11. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  12. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  13. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  14. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  15. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  16. coniugis an fido consoler memet amore,
  17. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  18. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  19. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  20. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  21. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  22. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  23. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  24. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  25. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  26. quare, facta virum multantes vindice poena
  27. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  28. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  29. huc huc adventate, meas audite querelas,
  30. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  31. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  32. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  33. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  34. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  35. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  36. has postquam maesto profudit pectore voces
  37. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  38. adnuit invicto caelestum numine rector,
  39. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  40. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  41. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  42. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  43. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  44. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  45. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  46. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  47. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  48. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  49. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  50. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  51. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  52. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  53. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  54. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  55. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  56. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  57. sed primum multas expromam mente querelas
  58. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  59. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  60. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  61. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  62. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  63. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  64. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  65. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  66. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  67. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  68. funestam antennae deponant undique vestem
  69. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  70. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  71. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  72. haec mandata prius constanti mente tenentem
  73. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  74. aerium nivei montis liquere cacumen.
  75. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  76. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  77. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  78. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  79. amissum credens immiti Thesea fato.
  80. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  81. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  82. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  83. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  84. multiplices animo volvebat saucia curas.
  85. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  86. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  87. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  88. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  89. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  90. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  91. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  92. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  93. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  94. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  95. plangebant aliae proceris tympana palmis
  96. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  97. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  98. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  99. talibus amplifice vestis decorata figuris
  100. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  101. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  102. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  103. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  104. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas