Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  2. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  3. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  4. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  5. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  6. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  7. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  8. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  9. perfidus in Creta religasset navita funem,
  10. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  11. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  12. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  13. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  14. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  15. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  16. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  17. coniugis an fido consoler memet amore,
  18. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  19. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  20. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  21. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  22. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  23. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  24. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  25. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  26. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  27. quare, facta virum multantes vindice poena
  28. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  29. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  30. huc huc adventate, meas audite querelas,
  31. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  32. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  33. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  34. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  35. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  36. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  37. has postquam maesto profudit pectore voces
  38. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  39. adnuit invicto caelestum numine rector,
  40. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  41. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  42. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  43. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  44. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  45. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  46. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  47. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  48. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  49. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  50. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  51. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  52. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  53. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  54. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  55. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  56. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  57. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  58. sed primum multas expromam mente querelas
  59. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  60. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  61. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  62. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  63. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  64. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  65. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  66. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  67. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  68. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  69. funestam antennae deponant undique vestem
  70. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  71. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  72. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  73. haec mandata prius constanti mente tenentem
  74. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  75. aerium nivei montis liquere cacumen.
  76. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  77. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  78. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  79. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  80. amissum credens immiti Thesea fato.
  81. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  82. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  83. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  84. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  85. multiplices animo volvebat saucia curas.
  86. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  87. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  88. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  89. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  90. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  91. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  92. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  93. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  94. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  95. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  96. plangebant aliae proceris tympana palmis
  97. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  98. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  99. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  100. talibus amplifice vestis decorata figuris
  101. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  102. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  103. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  104. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  105. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  106. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  107. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  108. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  109. post vento crescente magis magis increbescunt
  110. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  111. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  112. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  113. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  114. advenit Chiron portans silvestria dona:
  115. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  116. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  117. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  118. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  119. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  120. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  121. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  122. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  123. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  124. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  125. non sine nutanti platano lentaque sorore
  126. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  127. haec circum sedes late contexta locavit,
  128. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  129. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  130. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  131. quam quondam silici restrictus membra catena
  132. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  133. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  134. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  135. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  136. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  137. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  138. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  139. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  140. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  141. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  142. his corpus tremulum complectens undique vestis
  143. candida purpurea talos incinxerat ora,
  144. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  145. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  146. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  147. dextera tum leviter deducens fila supinis
  148. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  149. libratum tereti versabat turbine fusum,
  150. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  151. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  152. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  153. ante pedes autem candentis mollia lanae
  154. vellera virgati custodibant calathisci.
  155. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  156. talia divino fuderunt carmine fata,
  157. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  158. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  159. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  160. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  161. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  162. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  163. adveniet tibi iam portans optata maritis
  164. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  165. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  166. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  167. levia substernens robusto bracchia collo.
  168. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  169. nulla domus tales unquam contexit amores,
  170. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  171. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  172. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  173. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  174. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  175. qui persaepe vago victor certamine cursus
  176. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  177. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  178. non illi quisquam bello se conferet heros,
  179. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  180. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  181. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  182. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  183. illius egregias virtutes claraque facta
  184. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  185. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  186. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  187. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  188. namque velut densas praecerpens messor aristas
  189. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  190. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  191. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  192. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  193. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  194. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  195. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  196. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  197. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  198. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  199. excipiet niveos percussae virginis artus.
  200. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  201. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  202. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  203. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  204. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  205. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  206. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  207. quare agite optatos animi coniungite amores.
  208. accipiat coniunx felici foedere divam,
  209. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  210. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  211. non illam nutrix orienti luce revisens
  212. hesterno collum poterit circumdare filo
  213. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  214. anxia nec mater discordis maesta puellae
  215. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  216. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  217. talia praefantes quondam felicia Pelei
  218. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  219. praesentes namque ante domos invisere castas
  220. heroum et sese mortali ostendere coetu
  221. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  222. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  223. annua cum festis venissent sacra diebus,
  224. conspexit terra centum procumbere tauros.
  225. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  226. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  227. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  228. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  229. saepe in letifero belli certamine Mavors
  230. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  231. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  232. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  233. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  234. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  235. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  236. optavit genitor primaevi funera nati
  237. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  238. ignaro mater substernens se impia nato
  239. impia non verita est divos scelerare parentes,
  240. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  241. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  242. quare nec talis dignantur visere coetus
  243. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  12. semper maesta tua carmina morte canam,
  13. qualia sub densis ramorum concinit umbris