Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  2. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  3. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  4. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  5. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  6. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  7. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  8. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  9. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  10. perfidus in Creta religasset navita funem,
  11. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  12. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  13. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  14. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  15. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  16. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  17. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  18. coniugis an fido consoler memet amore,
  19. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  20. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  21. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  22. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  23. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  24. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  25. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  26. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  27. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  28. quare, facta virum multantes vindice poena
  29. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  30. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  31. huc huc adventate, meas audite querelas,
  32. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  33. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  34. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  35. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  36. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  37. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  38. has postquam maesto profudit pectore voces
  39. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  40. adnuit invicto caelestum numine rector,
  41. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  42. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  43. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  44. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  45. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  46. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  47. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  48. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  49. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  50. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  51. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  52. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  53. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  54. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  55. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  56. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  57. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  58. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  59. sed primum multas expromam mente querelas
  60. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  61. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  62. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  63. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  64. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  65. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  66. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  67. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  68. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  69. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  70. funestam antennae deponant undique vestem
  71. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  72. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  73. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  74. haec mandata prius constanti mente tenentem
  75. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  76. aerium nivei montis liquere cacumen.
  77. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  78. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  79. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  80. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  81. amissum credens immiti Thesea fato.
  82. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  83. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  84. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  85. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  86. multiplices animo volvebat saucia curas.
  87. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  88. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  89. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  90. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  91. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  92. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  93. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  94. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  95. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  96. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  97. plangebant aliae proceris tympana palmis
  98. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  99. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  100. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  101. talibus amplifice vestis decorata figuris
  102. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  103. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  104. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  105. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  106. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  107. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  108. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  109. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  110. post vento crescente magis magis increbescunt
  111. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  112. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  113. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  114. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  115. advenit Chiron portans silvestria dona:
  116. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  117. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  118. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  119. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  120. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  121. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  122. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  123. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  124. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  125. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  126. non sine nutanti platano lentaque sorore
  127. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  128. haec circum sedes late contexta locavit,
  129. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  130. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  131. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  132. quam quondam silici restrictus membra catena
  133. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  134. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  135. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  136. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  137. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  138. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  139. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  140. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  141. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  142. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  143. his corpus tremulum complectens undique vestis
  144. candida purpurea talos incinxerat ora,
  145. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  146. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  147. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  148. dextera tum leviter deducens fila supinis
  149. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  150. libratum tereti versabat turbine fusum,
  151. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  152. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  153. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  154. ante pedes autem candentis mollia lanae
  155. vellera virgati custodibant calathisci.
  156. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  157. talia divino fuderunt carmine fata,
  158. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  159. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  160. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  161. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  162. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  163. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  164. adveniet tibi iam portans optata maritis
  165. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  166. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  167. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  168. levia substernens robusto bracchia collo.
  169. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  170. nulla domus tales unquam contexit amores,
  171. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  172. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  173. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  174. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  175. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  176. qui persaepe vago victor certamine cursus
  177. flammea praevertet celeris vestigia cervae.