Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  2. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  3. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  4. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  5. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  6. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  7. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  8. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  9. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  10. perfidus in Creta religasset navita funem,
  11. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  12. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  13. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  14. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  15. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  16. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  17. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  18. coniugis an fido consoler memet amore,
  19. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  20. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  21. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  22. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  23. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  24. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  25. nec prius a fesso secedent corpore sensus