Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  2. quae tibi iucundo famularer serva labore
  3. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  4. purpureave tuum constemens veste cubile.
  5. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  6. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  7. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  8. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  9. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  10. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  11. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  12. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  13. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  14. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  15. perfidus in Creta religasset navita funem,
  16. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  17. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  18. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  19. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  20. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  21. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  22. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  23. coniugis an fido consoler memet amore,
  24. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  25. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  26. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  27. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  28. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  29. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  30. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  31. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  32. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  33. quare, facta virum multantes vindice poena
  34. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  35. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  36. huc huc adventate, meas audite querelas,
  37. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  38. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  39. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  40. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  41. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  42. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  43. has postquam maesto profudit pectore voces
  44. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  45. adnuit invicto caelestum numine rector,
  46. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  47. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  48. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  49. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  50. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  51. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  52. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  53. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  54. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  55. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  56. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  57. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  58. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  59. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  60. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  61. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  62. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  63. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  64. sed primum multas expromam mente querelas
  65. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  66. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  67. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  68. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  69. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  70. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  71. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  72. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  73. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  74. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  75. funestam antennae deponant undique vestem
  76. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  77. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  78. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  79. haec mandata prius constanti mente tenentem
  80. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  81. aerium nivei montis liquere cacumen.
  82. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  83. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  84. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  85. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  86. amissum credens immiti Thesea fato.
  87. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  88. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  89. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  90. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  91. multiplices animo volvebat saucia curas.
  92. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  93. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  94. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  95. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  96. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  97. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  98. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  99. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  100. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  101. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  102. plangebant aliae proceris tympana palmis
  103. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  104. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  105. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  106. talibus amplifice vestis decorata figuris
  107. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  108. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  109. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  110. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  111. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  112. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  113. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  114. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  115. post vento crescente magis magis increbescunt
  116. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  117. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  118. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  119. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  120. advenit Chiron portans silvestria dona:
  121. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  122. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  123. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  124. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  125. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  126. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  127. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  128. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  129. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  130. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  131. non sine nutanti platano lentaque sorore
  132. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  133. haec circum sedes late contexta locavit,
  134. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  135. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  136. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  137. quam quondam silici restrictus membra catena
  138. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  139. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  140. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  141. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  142. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  143. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  144. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  145. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  146. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  147. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  148. his corpus tremulum complectens undique vestis
  149. candida purpurea talos incinxerat ora,
  150. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  151. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  152. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  153. dextera tum leviter deducens fila supinis
  154. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  155. libratum tereti versabat turbine fusum,