Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  2. quae tibi iucundo famularer serva labore
  3. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  4. purpureave tuum constemens veste cubile.
  5. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  6. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  7. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  8. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  9. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  10. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  11. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  12. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  13. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  14. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  15. perfidus in Creta religasset navita funem,
  16. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  17. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  18. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  19. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  20. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  21. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  22. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  23. coniugis an fido consoler memet amore,
  24. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  25. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  26. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  27. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  28. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  29. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  30. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  31. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  32. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  33. quare, facta virum multantes vindice poena
  34. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  35. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  36. huc huc adventate, meas audite querelas,
  37. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  38. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  39. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  40. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  41. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  42. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  43. has postquam maesto profudit pectore voces
  44. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  45. adnuit invicto caelestum numine rector,
  46. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  47. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  48. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  49. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  50. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  51. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  52. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  53. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  54. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  55. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  56. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  57. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  58. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  59. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  60. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  61. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  62. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  63. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  64. sed primum multas expromam mente querelas
  65. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  66. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  67. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  68. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  69. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  70. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  71. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  72. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  73. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  74. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  75. funestam antennae deponant undique vestem
  76. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  77. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  78. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  79. haec mandata prius constanti mente tenentem
  80. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  81. aerium nivei montis liquere cacumen.
  82. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  83. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  84. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  85. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  86. amissum credens immiti Thesea fato.
  87. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  88. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  89. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  90. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  91. multiplices animo volvebat saucia curas.
  92. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  93. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis