Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  2. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  3. quae tibi iucundo famularer serva labore
  4. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  5. purpureave tuum constemens veste cubile.
  6. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  7. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  8. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  9. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  10. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  11. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  12. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  13. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  14. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  15. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  16. perfidus in Creta religasset navita funem,
  17. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  18. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  19. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  20. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  21. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  22. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  23. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  24. coniugis an fido consoler memet amore,
  25. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  26. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  27. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  28. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  29. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  30. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  31. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  32. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  33. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  34. quare, facta virum multantes vindice poena
  35. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  36. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  37. huc huc adventate, meas audite querelas,
  38. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  39. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  40. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  41. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  42. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  43. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  44. has postquam maesto profudit pectore voces
  45. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  46. adnuit invicto caelestum numine rector,
  47. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  48. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  49. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  50. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  51. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  52. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  53. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  54. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  55. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  56. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  57. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  58. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  59. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  60. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  61. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  62. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  63. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  64. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  65. sed primum multas expromam mente querelas
  66. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  67. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  68. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  69. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  70. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  71. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  72. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  73. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  74. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  75. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  76. funestam antennae deponant undique vestem
  77. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  78. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  79. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  80. haec mandata prius constanti mente tenentem
  81. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  82. aerium nivei montis liquere cacumen.
  83. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  84. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  85. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  86. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  87. amissum credens immiti Thesea fato.
  88. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  89. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  90. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  91. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  92. multiplices animo volvebat saucia curas.
  93. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  94. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  95. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  96. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  97. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  98. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  99. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  100. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  101. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,