Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  2. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  3. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  4. quae tibi iucundo famularer serva labore
  5. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  6. purpureave tuum constemens veste cubile.
  7. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  8. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  9. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  10. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  11. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  12. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  13. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  14. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  15. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  16. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  17. perfidus in Creta religasset navita funem,