Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  2. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  3. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  4. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  5. quae tibi iucundo famularer serva labore
  6. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  7. purpureave tuum constemens veste cubile.
  8. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  9. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  10. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  11. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  12. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  13. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  14. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  15. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  16. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  17. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  18. perfidus in Creta religasset navita funem,
  19. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  20. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  21. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  22. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  23. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  24. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  25. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  26. coniugis an fido consoler memet amore,
  27. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  28. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  29. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  30. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  31. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  32. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  33. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  34. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  35. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  36. quare, facta virum multantes vindice poena
  37. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  38. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  39. huc huc adventate, meas audite querelas,
  40. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  41. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  42. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  43. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  44. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  45. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  46. has postquam maesto profudit pectore voces
  47. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  48. adnuit invicto caelestum numine rector,
  49. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  50. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  51. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  52. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  53. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  54. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  55. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  56. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  57. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  58. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  59. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  60. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  61. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  62. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  63. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  64. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  65. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  66. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  67. sed primum multas expromam mente querelas
  68. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  69. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  70. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  71. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  72. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  73. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  74. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  75. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  76. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  77. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  78. funestam antennae deponant undique vestem
  79. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  80. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  81. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  82. haec mandata prius constanti mente tenentem
  83. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  84. aerium nivei montis liquere cacumen.
  85. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  86. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  87. cum primum inflati conspexit lintea veli,