Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  2. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  3. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  4. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  5. quae tibi iucundo famularer serva labore
  6. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  7. purpureave tuum constemens veste cubile.
  8. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  9. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  10. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  11. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  12. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  13. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  14. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  15. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  16. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  17. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  18. perfidus in Creta religasset navita funem,
  19. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  20. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  21. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  22. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  23. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  24. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  25. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  26. coniugis an fido consoler memet amore,
  27. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  28. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  29. nec patet egressus pelagi cingentibus undis: