Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  2. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  3. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  4. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  5. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  6. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  7. quae tibi iucundo famularer serva labore
  8. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  9. purpureave tuum constemens veste cubile.
  10. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  11. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  12. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  13. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  14. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  15. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  16. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  17. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  18. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  19. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  20. perfidus in Creta religasset navita funem,
  21. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  22. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  23. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  24. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  25. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  26. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  27. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  28. coniugis an fido consoler memet amore,
  29. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  30. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  31. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  32. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  33. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  34. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  35. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  36. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  37. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  38. quare, facta virum multantes vindice poena
  39. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  40. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  41. huc huc adventate, meas audite querelas,
  42. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  43. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.