Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  2. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  3. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  4. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  5. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  6. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  7. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  8. quae tibi iucundo famularer serva labore
  9. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  10. purpureave tuum constemens veste cubile.
  11. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  12. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  13. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  14. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  15. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  16. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  17. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  18. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  19. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  20. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  21. perfidus in Creta religasset navita funem,
  22. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  23. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  24. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  25. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  26. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  27. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  28. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  29. coniugis an fido consoler memet amore,
  30. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  31. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  32. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  33. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  34. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  35. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  36. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  37. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  38. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  39. quare, facta virum multantes vindice poena
  40. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  41. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  42. huc huc adventate, meas audite querelas,
  43. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  44. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  45. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  46. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  47. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  48. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  49. has postquam maesto profudit pectore voces
  50. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  51. adnuit invicto caelestum numine rector,
  52. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  53. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  54. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  55. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  56. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  57. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  58. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  59. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  60. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  61. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  62. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  63. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  64. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  65. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  66. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  67. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  68. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  69. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  70. sed primum multas expromam mente querelas
  71. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  72. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  73. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  74. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  75. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  76. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  77. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  78. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  79. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  80. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  81. funestam antennae deponant undique vestem
  82. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  83. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  84. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  85. haec mandata prius constanti mente tenentem
  86. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  87. aerium nivei montis liquere cacumen.
  88. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  89. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  90. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  91. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  92. amissum credens immiti Thesea fato.
  93. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  94. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  95. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  96. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  97. multiplices animo volvebat saucia curas.
  98. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  99. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  100. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  101. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  102. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  103. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  104. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  105. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  106. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  107. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  108. plangebant aliae proceris tympana palmis
  109. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  110. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  111. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  112. talibus amplifice vestis decorata figuris
  113. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  114. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  115. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  116. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  117. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  118. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  119. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  120. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  121. post vento crescente magis magis increbescunt
  122. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  123. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  124. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  125. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  126. advenit Chiron portans silvestria dona:
  127. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  128. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  129. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  130. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  131. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  132. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  133. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  134. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  135. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  136. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  137. non sine nutanti platano lentaque sorore
  138. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  139. haec circum sedes late contexta locavit,
  140. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  141. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  142. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  143. quam quondam silici restrictus membra catena
  144. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  145. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  146. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  147. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  148. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  149. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  150. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  151. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  152. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  153. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  154. his corpus tremulum complectens undique vestis
  155. candida purpurea talos incinxerat ora,
  156. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  157. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  158. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  159. dextera tum leviter deducens fila supinis
  160. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  161. libratum tereti versabat turbine fusum,
  162. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  163. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  164. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  165. ante pedes autem candentis mollia lanae
  166. vellera virgati custodibant calathisci.
  167. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  168. talia divino fuderunt carmine fata,
  169. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  170. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  171. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  172. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  173. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  174. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  175. adveniet tibi iam portans optata maritis
  176. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  177. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  178. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  179. levia substernens robusto bracchia collo.
  180. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  181. nulla domus tales unquam contexit amores,
  182. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  183. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  184. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  185. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  186. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  187. qui persaepe vago victor certamine cursus
  188. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  189. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  190. non illi quisquam bello se conferet heros,
  191. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  192. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  193. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  194. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  195. illius egregias virtutes claraque facta
  196. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  197. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  198. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  199. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  200. namque velut densas praecerpens messor aristas
  201. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  202. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  203. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  204. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  205. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  206. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  207. alta tepefaciet permixta flumina caede.