Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  2. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  3. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  4. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  5. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  6. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  7. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  8. quae tibi iucundo famularer serva labore
  9. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  10. purpureave tuum constemens veste cubile.
  11. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  12. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  13. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  14. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  15. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  16. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  17. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  18. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  19. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  20. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  21. perfidus in Creta religasset navita funem,
  22. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  23. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  24. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  25. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  26. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  27. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  28. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  29. coniugis an fido consoler memet amore,
  30. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  31. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  32. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  33. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  34. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  35. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  36. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  37. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  38. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  39. quare, facta virum multantes vindice poena
  40. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  41. frons exspirantis praeportat pectoris iras,