Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  2. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  3. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  4. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  5. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  6. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  7. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  8. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  9. quae tibi iucundo famularer serva labore
  10. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  11. purpureave tuum constemens veste cubile.
  12. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  13. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  14. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  15. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  16. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  17. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  18. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  19. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  20. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  21. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  22. perfidus in Creta religasset navita funem,
  23. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  24. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  25. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  26. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  27. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  28. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  29. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  30. coniugis an fido consoler memet amore,
  31. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  32. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  33. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  34. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  35. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  36. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  37. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  38. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  39. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  40. quare, facta virum multantes vindice poena
  41. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  42. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  43. huc huc adventate, meas audite querelas,
  44. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  45. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  46. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  47. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  48. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  49. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  50. has postquam maesto profudit pectore voces
  51. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  52. adnuit invicto caelestum numine rector,
  53. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  54. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  55. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  56. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  57. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  58. dulcia nec maesto sustollens signa parenti